- BELENUS
- BELENUSDeus idem ac Sol putandus, Aquileiensium Deustutelaris, item Aremoticorum et Noricorum. Lege Ausovianu Scaligeri, Vossium de Theolog Gentili l. 2. c. 17 et Seldenum de Diis Syris, Synt. 1. Non alium eum, quam Apollinem seu Solem fuisse, docer Iul. Capitol. in Maximin. c. 22. Cum igitur frustra obsideret Aquileiam (ubi is cultus) Maximinus, Legatos in eam misit, quibus Populus pene consenserat, nisi Menophilus cum collega restiusset, dicens etiam Deum Belenum per Aruspices spopondisse, Maximinum esse vincendum. Unde etiam postea Moximini milites iactasse dicuntur, Apollinem contra se pugnâsse: nec illam Maximi aut Senatus, sed Deorum fuisse victimam. Vide quoque Herodian. l. 8. c. 3. ubi eum Βέλιν vocat et Oraculum eius Θεοῦ ἐπιχωρίου, patrii Numinis, appellat. De eodem sonant Inscript. plurimae Aquileiae reperrae. Uti illa in ara oblonga: APOLLINI BELENO AUG. IN. HONOREM C. PETTI. Et alia, APOLLINI BELENO C. AQUILEIENS. FELIX. Alias, quae ibidem visantur, quinque, referet Gruterus Inscript. veter. p. 36. Nec Cisalpinae is solum, sed Transalpinae quoque Galliae in veneratione fuit: unde Phoebicii, Beleni aedituim meminit Ausonius in Professor. Burdigal. Vide eundem Carm. 4. Noricorum etiam fuisse Numen, disicimus ex Tertulliano Apologet. c. 24. misi pro Noricis, ibi Aremorcis legendum. Nomen a Gap desc: Hebrew videtur ortum, (unde βέλις, βέλινος et βέλενος) cum omnis pene superstitio ex Oriente sit. Nec Abellio, aliunde quam a Belo dictus: ut et nec Belatucadrus, de quo supra. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 17. ut et infra, voce Mithra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.